Puer natus est nobis, et fílius dátus est nóbis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, magni consílii Angelus. (Un fanciullo ci è nato, e un figlio ci è stato donato: il suo dominio è sulle sue spalle, e sarà chiamato Angelo del grande consiglio) – cfr. Is 9,5.
Roráte cæli désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem(Stillate, cieli, dall’alto, e le nubi facciano piovere il giusto: si apra la terra e faccia germogliare il Salvatore) – cfr. Is 45,8 Vulg.
Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte: modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. (Gioite nel Signore, sempre; ve lo dico ancora, gioite. La vostra affabilità sia nota a tutti gli uomini: il Signore è vicino. Non angustiatevi per nulla, ma in ogni preghiera esponete le vostre richieste a Dio) – cfr. Fil 4,4-6.
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factorem cæli et terræ, visibílium ómnium, et invisibilium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum.
Et vitam ventúri sæculi.
Amen.